- CICI
- CICIvel Ricinus, Hebr. Cicaion, inter herbas Aegypto peculiares Plinio, unde oleum ad lucernas confectum dicit, l. 15. c. 7. de oleo factitio: Proximum fit et e cici arbore in Aegypto copiosa: aliis Crotonem, aliis Sili, aliis Sesamm agreste appellantibus: Quae non pridem et in Hispania repente provenit. In aliis tamen locis sponte proveniebat: In Aegypto vero etiam serebatur. Σίλε Κύπριον antiquissimi Graeci vocabant, h. e. Seseli Cyprium: Σιλικύπριον, unâ voce Herodotus, l. 2. ubiolcô inde factô Aegyptiosinungere se consuevisse, narrat. Idem apud Assyrios arborescere hanc plantam tradit, ex soli bonitate. Et revera arboreus frutex est, Plinio arbor oleae magnitudine, in Hispania hodieque arbor est, Dioscoridi δένδρον μικρᾶς συκῆς μέγεθος ἔχει, mediocris ficus magnitudinem habens etc. cuius proin umbrâ Ionam recrcatum fuisse, legimus in Prophetia eius, c. 4. v. 6. Vide salmas. ad Solin.p. 977. et 1002.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.